previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 72] Et familiaritas nostra qua gaudeo. Melior, vir optime nee minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te 1 liber meus etiam sine epistola spectet.2 Primum enim habet Glauciam nostrum, cuius gratissima infantia 3 et qualem plerumque infelices sortiuntur (apud te complexus amabam) iam non tibi. Huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter, ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem. Nec nunc eam apud te iacto, qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confido scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia. Polli mei villa Surrentina quae sequitur, debuit a me vel in honorem eloquentiae eius diligentius diei. sed amicus ignovit. In arborem certe tuam. Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos. Eandem exigebat 4 5 6 [p. 74]
stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat, saeratissimo Imperatori ni statim traderem Ad Ursum quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. Cludit 7 volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, eum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi voluit. Ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui, haec qualiacumque sunt. Melior carissime, si tibi non displicuerint, a te publicum accipiant; si minus, ad me revertantur. 8

1

2

3

4 ad te Vullmer; altae M, alter ς.

5 spectet Bachrens: expectet M. (Buchr. inserted ad te before spectet.

6 gratissima infantia M: gratissimam infantiam ς.

7

8 est. cludit Madrig: excludit M.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: